Laudat

Categorie
# canto: 195

Salve Regina

Gregoriano


Salve, Regína,
Mater misericórdiae,
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules filii Evae.
Ad te suspirámus
geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.

Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum benedíctum
fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsílium, osténde.
O clémens, o pia,
o dulcis Virgo María!

list pin search more_vert